Latin
26
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 26
Not analysed yet
Valesius, et post illum Huetius ex hoc Porphyrii testimonio inferunt duos exstitisse Origenes, ambos Ammonii discipulos: nostrum, qui vulgo Adamantius est dictus, de quo Porphyrius tradit multam ex scriptis apud posteros gloriam fuisse consecutum, sibique adolescenti valde notum; alterum vero qui fuit Herennii, et Plotini condiscipulus, de quo frequens mentio in vita Plotini ab eodem Porphyrio scripta; nihilque posterorum memoriae reliquit praeter libellum de Daemonibus, ut constat ex Longino. Fuit autem hic condiscipulus, et aequalis Porphyrii Romae, si Eunapio fides. Verum, ut utriusque Origenis latum appareat discrimen, oportet advertere Adamantium imperantibus Gallo et Volusiano ex Eusebio obiisse: alterum vero ex Porphyrio in vita Plotini sub Gallieno in vivis fuisse, ac librum quemdam elaborasse.