Latin
27
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 27
Not analysed yet
Quae fuerint haec Scripturarum capitula exponit Epiphanius in Anchoratu numer. 54 et 62, exordia scilicet Genesis: «Plerique, inquit, allegorice de Paradiso disputant, atque inter caeteros furiosus Origenes adumbratam nescio quam speciem pro veritate in mundum invexit.» Et posteriori num. ,«iterum: Redeo ad Originem (quod ipsi Deus ignoscat): absurdissimam aliam fabulam, et allegoriam fallendis hominibus proposuit, etc.» Vide S. Virum loc. laud. Oportet tamen hic advertere, quod licet ab Origene peccatum sit ob frequentes allegorias, inter veteres tamen nemo accuratius illo etiam litteralem Scripturae sensum exposuit, ut probe notum est illis, qui ejus lucubrationes evolverunt. Hinc optandum sane est, ut paulo aequiores in Origenem fuissent nonnulli etiam ex veteribus; qui strenue quum usi essent hominis laboribus, graves postea ei lites excitarunt.