Latin
3
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 3
Not analysed yet
Vincentii tempestate in usu erat Commonitorii vox: tum ad significanda mandata legatis scripto data, ut a Theodosio Commonitorium Elpidio comiti datum Ephesum proficiscenti ad Synodum, et alterum a Zosimo Faustino consignatum, quum in Africam missus fuit. Frequentius tamen sumebatur pro lege a mandante praescripta, ut exsequatur, quod constat ex Epist. Innocentii Papae pro Joanne Chrysostomo. Hic vero, ut recte observat Baluzius in notis, significat scriptionis genus cujusmodi sunt adversaria ad sublevandam memoriam.