Latin
4
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 4
Not analysed yet
Proprietate catholici nominis usi sunt Patres ad refellendos haereticos, quoniam juxta Prophetarum vaticinia per Orbem diffundenda erat Ecclesia, et non coarctanda in angulum parvae regionis, vel in Terrae particulam; alioquin ut recte arguit Optatus lib. 2 de Schism. Donatist. num. 1: «Ubi erit proprietas Catholici nominis, quum inde dicta sit Catholica, quod sit rationabilis et ubique diffusa.» Quod nomen quia honorificum, spemque salutis complectens, invident Haeretici nobis, conanturque eripere, ut olim Christiani nomen invidit Julianus Apostata. At Romanae Ecclesiae filiis convenire acute ex ipsa haereticorum mente demonstrat Augustinus lib. Op. Imperfecti num. 75: «Athanasianos, inquit, vel Homousianos Ariani Catholicos vocant, non et alii haeretici. Vos autem non solum a Catholicis, sed etiam ab Haereticis a vobis dissentientibus, et vobis similibus, Pelagiani vocamini: quemadmodum non tantum a Catholica, sed etiam ab haeresibus vocantur Ariani. Vos vero soli nos appellatis Traducianos, sicut illi Homousianos, sicut Donatistae Macarianos, sicut Manichaei Pharisaeos, et caeteri haeretici diversis nominibus. Nec mirum esse debet, quod novi haeretici, catholicis a quibus exeunt novum nomen imponant (quod placuit etiam vanitati haereticorum nostri aevi). Hoc enim, et alii fecerunt, quando similiter exierunt.»