Latin
41 to 43
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 41-43
Not analysed yet
Hae duae lineae, quibus admonetur Lector de jactura secundi Commonitorii, exstant in antiquis editionibus, itemque in recentiore ex Codd. Regiis, ad quorum fidem Baluzius Lirinensis castigavit opus; retinere autem eas cum omnibus placuit. Celebrata est Synodus ann. Ch. 431, in Ecclesiâ, quae appellatur Maria; de qua sic Prosper in Chron: «Congregata apud Ephesum plus ducentorum Synodo Sacerdotum, Nestorius cum haeresi nominis sui, et cum multis Pelagianis, qui cognatum errori suo adjuvabant dogma, damnatur.» Vide eumdem in lib. cont. Collat. 21, cap. numer. 2. In act. 1. Concil. ,post subscriptiones Episcoporum haec leguntur: «Postquam hi omnes Nestorii depositioni subscripsissent, accesserunt alii Episcopi ad sanctam Synodum, qui et ipsi quoque praepositae damnationi subscripserunt; Episcopi itaque, qui ipsum Nestorium deposuerunt, plures quam du centi exstitere: aliqui enim locum tenuerunt alio rum Episcoporum, qui ad Ephesiorum Metropolim venire non potuerunt.»