Latin
44
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 44
Not analysed yet
At non minus ordinis, quam numeri oblitus est S. Vir. Ordinis, quia post Petrum, et Athanasium memorandi erant Julius, et Felix, post Theophilum Cyprianus ,deinde Ambrosius, quibus subdendi erant Nazianzenus, Basilius, ac Nyssenus, non praetermisso Attico Episcopo Constantinopolitano, et Amphilochio Iconii praesule, quorum testimonia postremo fuere in Synodo laudata. Unde infertur, numeri etiam fuisse oblitum, quia non decem, ut paulo post ait, sed duodecim fuerunt tanquam testes, judices, ac consiliarii in Synodo introducti. Et sane Amphilochii et Attici retinenda esse testimonia ex fide MSS. Codicum, ac ex Mario Mercatore ostendit P. Harduinus tom. 1. Concil. pag. 147; quibus addere liceat vetustissimum codicem Bibl. Vaticanae num. 1342, etiam testimonia illa exhibentem, qui a Baronio in annalibus frequenter appellatur Collectio Cresconiana.