Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 2.137-2.179
Virgil, Aeneid 2.137-179
Not analysed yet
Nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi,
nec dulcis natos exoptatumque parentem;
quos illi fors et poenas ob nostra reposcent
effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt.
Quod te per superos et conscia numina veri,
per si qua est quae restet adhuc mortalibus usquam
intemerata fides, oro, miserere laborum
tantorum, miserere animi non digna ferentis.
His lacrimis vitam damus, et miserescimus ultro.
Ipse viro primus manicas atque arta levari
vincla iubet Priamus, dictisque ita fatur amicis:
Quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios;
noster eris, mihique haec edissere vera roganti:
Quo molem hanc immanis equi statuere? Quis auctor?
Quidve petunt? Quae religio, aut quae machina belli?
Dixerat. Ille, dolis instructus et arte Pelasga,
sustulit exutas vinclis ad sidera palmas:
Vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum
testor numen ait vos arae ensesque nefandi,
quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi:
fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura,
fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras,
si qua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis.
Tu modo promissis maneas, servataque serves
Troia fidem, si vera feram, si magna rependam.
Omnis spes Danaum et coepti fiducia belli
Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo
Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes,
fatale adgressi sacrato avellere templo
Palladium, caesis summae custodibus arcis,
corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis
virgineas ausi divae contingere vittas;
ex illo fluere ac retro sublapsa referri
spes Danaum, fractae vires, aversa deae mens.
Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.
Vix positum castris simulacrum, arsere coruscae
luminibus flammae arrectis, salsusque per artus
sudor iit, terque ipsa solo—mirabile dictu—
emicuit, parmamque ferens hastamque trementem.
Extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas,
nec posse Argolicis exscindi Pergama telis,
omina ni repetant Argis, numenque reducant,
quod pelago et curvis secum avexere carinis.