Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 2.94-2.136
Virgil, Aeneid 2.94-136
Not analysed yet
Nec tacui demens, et me, fors si qua tulisset,
si patrios umquam remeassem victor ad Argos,
promisi ultorem, et verbis odia aspera movi.
Hinc mihi prima mali labes, hinc semper Ulixes
criminibus terrere novis, hinc spargere voces
in volgum ambiguas, et quaerere conscius arma.
Nec requievit enim, donec, Calchante ministro—
sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo?
Quidve moror, si omnis uno ordine habetis Achivos,
idque audire sat est? Iamdudum sumite poenas,
hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.
Tum vero ardemus scitari et quaerere causas,
ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae.
Prosequitur pavitans, et ficto pectore fatur:
Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta
moliri, et longo fessi discedere bello;
fecissentque utinam! Saepe illos aspera ponti
interclusit hiemps, et terruit Auster euntis.
Praecipue, cum iam hic trabibus contextus acernis
staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi.
Suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi
mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat:
Sanguine placastis ventos et virgine caesa,
cum primum Iliacas, Danai, venistis ad oras;
sanguine quaerendi reditus, animaque litandum
Argolica. Volgi quae vox ut venit ad auris,
obstipuere animi, gelidusque per ima cucurrit
ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo.
Hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu
protrahit in medios; quae sint ea numina divom,
flagitat; et mihi iam multi crudele canebant
artificis scelus, et taciti ventura videbant.
Bis quinos silet ille dies, tectusque recusat
prodere voce sua quemquam aut opponere morti.
Vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus,
composito rumpit vocem, et me destinat arae.
Adsensere omnes, et, quae sibi quisque timebat,
unius in miseri exitium conversa tulere.
Iamque dies infanda aderat; mihi sacra parari,
et salsae fruges, et circum tempora vittae:
eripui, fateor, leto me, et vincula rupi,
limosoque lacu per noctem obscurus in ulva
delitui, dum vela darent, si forte dedissent.