Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 9.229-9.271
Virgil, Aeneid 9.229-271
Not analysed yet
Stant longis adnixi hastis, et scuta tenentes,
castrorum et campi medio. Tum Nisus et una
Euryalus confestim alacres admittier orant:
rem magnam, pretiumque morae fore. Primus Iulus
accepit trepidos ac Nisum dicere iussit.
Tum sic Hyrtacides: Audite O mentibus aequis,
Aeneadae, neve haec nostris spectentur ab annis,
quae ferimus. Rutuli somno vinoque soluti
conticuere; locum insidiis conspeximus ipsi,
qui patet in bivio portae, quae proxuma ponto;
interrupti ignes, aterque ad sidera fumus
erigitur: si fortuna permittitis uti
quaesitum Aenean et moenia Pallantea,
mox hic cum spoliis ingenti caede peracta
adfore cernetis. Nec nos via fallit euntis:
vidimus obscuris primam sub vallibus urbem
venatu adsiduo et totum cognovimus amnem.
Hic annis gravis atque animi maturus Aletes:
Di patrii, quorum semper sub numine Troia est,
non tamen omnino Teucros delere paratis,
cum talis animos iuvenum et tam certa tulistis
pectora. Sic memorans umeros dextrasque tenebat
amborum et voltum lacrimis atque ora rigabat.
Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis
praemia posse rear solvi? Pulcherrima primum
di moresque dabunt vestri; tum cetera reddet
actutum pius Aeneas atque integer aevi
Ascanius, meriti tanti non immemor umquam.
Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,
excipit Ascanius, per magnos, Nise, penatis
Assaracique larem et canae penetralia Vestae
obtestor; quaecumque mihi fortuna fidesque est,
in vestris pono gremiis: revocate parentem,
reddite conspectum; nihil illo triste recepto.
Bina dabo argento perfecta atque aspera signis
pocula, devicta genitor quae cepit Arisba,
et tripodas geminos, auri duo magna talenta,
cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido.
Si vero capere Italiam sceptrisque potiri
contigerit victori et praedae dicere sortem,
vidisti quo Turnus equo, quibus ibat in armis
aureus: ipsum illum, clipeum cristasque rubentis
excipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise.