Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 9.272-9.320
Virgil, Aeneid 9.272-320
Not analysed yet
Praeterea bis sex genitor lectissima matrum
corpora captivosque dabit suaque omnibus arma,
insuper his campi quod rex habet ipse Latinus.
Te vero, mea quem spatiis propioribus aetas
insequitur, venerande puer, iam pectore toto
accipio et comitem casus complector in omnis.
Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus;
seu pacem seu bella geram, tibi maxima rerum
verborumque fides. Contra quem talia fatur
Euryalus: Me nulla dies tam fortibus ausis
dissimilem arguerit; tantum, fortuna secunda
aut adversa cadat. Sed te super omnia dona
unum oro, genetrix Priami de gente vetusta
est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus
mecum excedentem, non moenia regis Acestae.
Hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli est
inque salutatam linquo: nox et tua testis
dextera, quod nequeam lacrumas perferre parentis
at tu, oro, solare inopem et succurre relictae.
Hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo
in casus omnis. Percussa mente dedere
Dardanidae lacrimas; ante omnis pulcher Iulus,
atque animum patriae strinxit pietatis imago.
Tum sic effatur:
Sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis.
Namque erit ista mihi genetrix nomenque Creusae
solum defuerit, nec partum gratia talem
parva manet. Casus factum quicumque sequentur,
per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat:
quae tibi polliceor reduci rebusque secundis,
haec eadem matrique tuae generique manebunt.
Sic ait inlacrimans; umero simul exuit ensem
auratum, mira quem fecerat arte Lycaon
Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna.
Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis
exuvias; galeam fidus permutat Aletes.
Protinus armati incedunt; quos omnis euntis
primorum manus ad portas iuvenumque senumque
prosequitur votis. Nec non et pulcher Iulus,
ante annos animumque gerens curamque virilem,
multa patri mandata dabat portanda: sed aurae
omnia discerpunt et nubibus inrita donant.
Egressi superant fossas noctisque per umbram
castra inimica petunt, multis tamen ante futuri
exitio. Passim somno vinoque per herbam
corpora fusa vident, arrectos litore currus,
inter lora rotasque viros, simul arma iacere,
vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus:
Euryale, audendum dextra; nunc ipsa vocat res.