Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 3.43-3.81
Virgil, Eclogues 3.43-81
Not analysed yet
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
et molli circum est ansas amplexus acantho,
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo:
si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.
Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocari
audiat haec tantum—vel qui venit ecce Palaemon
efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.
Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla,
nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,
sensibus haec imis, res est non parva, reponas.
Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba:
et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.
Incipe, Darmoeta; tu deinde sequere Menalca:
alternis dicetis; amant alterna Camenae.
Ab Iove principium, Musae; Iovis omnia plena:
ille colit terras, illi mea carmina curae.
Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.
Malo me Galatea petit, lasciva puella,
et fugit ad salices, et se cupit ante videri.
At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas,
notior ut iam sit canibus non Delia nostris.
Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi
ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.
Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
aurea mala decem misi; cras altera mittam.
O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!
partem aliquam, venti, divom referatis ad auris!
Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta.
si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?
Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla;
cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.
Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit,
et longum “formose, vale, vale,” inquit, “Iolla.”
Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres.
arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.