Latin · ~6 min · Dactylic hexameter
Lines 3.82-3.111
Virgil, Eclogues 3.82-111
Not analysed yet
Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,
lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam:
Pierides vitulam lectori pascite vestro.
Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,
iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.
Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet:
mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.
Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,
atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.
Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
frigidus, O pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.
Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripae
creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.
Tityre, pascentes a flumine reice capellas:
ipse ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.
Cogite ovis, pueri; si lac praeceperit aestus,
ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.
Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo!
Idem amor exitium est pecori pecorisque magistro.
His certe neque amor causa est; vix ossibus haerent.
nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.
Dic, quibus in terris—et eris mihi magnus Apollo—
tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.
Dic, quibus in terris inscripti nomina regum
nascantur flores, et Phyllida solus habeto.
Non nostrum inter vos tantas componere lites.
Et vitula tu dignus, et hic, et quisquis amores
aut metuet dulces, aut experietur amaros.
Claudite iam rivos, pueri, sat prata biberunt.