Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 5.45-5.90
Virgil, Eclogues 5.45-90
Not analysed yet
Tale tuum carmen nobis, divine poeta,
quale sopor fessis in gramine, quale per aestum
dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo:
nec calamis solum aequiparas, sed voce magistrum.
Nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim
dicemus, Daphnimque tuum tollemus ad astra;
Daphnin ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.
An quicquam nobis tali sit munere maius
Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista
iam pridem Stimichon laudavit carmina nobis.
Candidus insuetum miratur limen Olympi,
sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
ergo alacris silvas et cetera rura voluptas
Panaque pastoresque tenet, Dryadasque puellas;
nec lupus insidias pecori, nec retia cervis
ulla dolum meditantur: amat bonus otia Daphnis.
ipsi laetitia voces ad sidera iactant
intonsi montes; ipsae iam carmina rupes,
ipsa sonant arbusta: “Deus, deus ille, Menalca.”
Sis bonus O felixque tuis! En quattuor aras:
ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo.
pocula bina novo spumantia lacte quotannis,
craterasque duo statuam tibi pinguis olivi,
et multo in primis hilarans convivia Baccho,—
ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra,—
vina novum fundam calathis Ariusia nectar.
cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon;
saltantis satyros imitabitur Alphesiboeus.
Haec tibi semper erunt, et cum solemnia vota
reddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros.
Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae,
semper honos nomenque tuum laudesque manebunt;
ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis
agricolae facient: damnabis tu quoque votis.
Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona?
Nam neque me tantum venientis sibilus austri,
nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae
saxosas inter decurrunt flumina valles.
Hac te nos fragili donabimus ante cicuta:
haec nos, “Formosum Corydon ardebat Alexim,”
haec eadem docuit, “Cuium pecus, an Meliboei?”
At tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret,
non tulit Antigenes—et erat tum dignus amari—
formosum paribus nodis atque aere, Menalca.