Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 6.1-6.44
Virgil, Eclogues 6.1-44
Not analysed yet
Prima Syracosio dignata est ludere versu,
nostra nec erubuit silvas habitare Thalia.
Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem
vellit, et admonuit: “Pastorem, Tityre, pinguis
pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.”
Nunc ego—namque super tibi erunt, qui dicere laudes,
Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella—
agrestem tenui meditabor arundine Musam.
Non iniussa cano: si quis tamen haec quoque, si quis
captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae,
te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est,
quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.
Pergite, Pierides! Chromis et Mnasyllos in antro
Silenum pueri somno videre iacentem,
inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho:
serta procul tantum capiti delapsa iacebant,
et gravis attrita pendebat cantharus ansa.
Adgressi—nam saepe senex spe carminis ambo
luserat—iniciunt ipsis ex vincula sertis:
addit se sociam, timidisque supervenit Aegle,—
Aegle, Naiadum pulcherrima,—iamque videnti
sanguineis frontem moris et tempora pingit.
Ille dolum ridens, “Quo vincula nectitis?” inquit;
“solvite me, pueri; satis est potuisse videri:
carmina, quae voltis, cognoscite; carmina vobis,
huic aliud mercedis erit.” Simul incipit ipse.
Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres
ludere, tum rigidas motare cacumina quercus;
nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,
nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.
Namque canebat, uti magnum per inane coacta
semina terrarumque animaeque marisque fuissent,
et liquidi simul ignis; ut his exordia primis
omnia et ipse tener mundi concreverit orbis;
tum durare solum et discludere Nerea ponto
coeperit, et rerum paulatim sumere formas;
iamque novum terrae stupeant lucescere solem,
altius atque cadant submotis nubibus imbres;
incipiant silvae cum primum surgere, cumque
rara per ignaros errent animalia montis.
Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,
Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei:
his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum
clamassent, ut litus “Hyla, Hyla!” omne sonaret.