Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 6.45-6.86
Virgil, Eclogues 6.45-86
Not analysed yet
et fortunatam, si numquam armenta fuissent,
Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.
ah, virgo infelix, quae te dementia cepit!
Proetides inplerunt falsis mugitibus agros:
at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta est
concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,
et saepe in levi quaesisset cornua fronte.
ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras:
ille, latus niveum molli fultus hyacintho,
ilice sub nigra pallentis ruminat herbas,
aut aliquam in magno sequitur grege. “Claudite, nymphae,
Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus,
si qua forte ferant oculis sese obvia nostris
errabunda bovis vestigia; forsitan illum,
aut herba captum viridi, aut armenta secutum,
perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.”
Tum canit Hesperidum miratam mala puellam;
tum Phaethontiades musco circumdat amaro
corticis, atque solo proceras erigit alnos.
Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
Aonas in montis ut duxerit una sororum,
utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;
ut Linus haec illi, divino carmine pastor,
floribus atque apio crinis ornatus amaro,
dixerit: “Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,
Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat
cantando rigidas deducere montibus ornos:
his tibi Grynei nemoris dicatur origo,
ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.”
Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto,
ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis,
aut ut mutatos Terei narraverit artus;
quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
infelix sua tecta supervolitaverit alis?
Omnia, quae Phoebo quondam meditante, beatus
audiit Eurotas, iussitque ediscere laurus,
ille canit: pulsae referunt ad sidera valles;
cogere donec ovis stabulis numerumque referri
iussit, et invito processit Vesper Olympo.