Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.1-2.1.44
Virgil, GEORGICON 2.1.1-44
Not analysed yet
Hactenus aruorum cultus et sidera caeli;
nunc te, Bacche, canam, nec non siluestria tecum
uirgulta et prolem tarde crescentis oliuae.
huc, pater o Lenaee: tuis hic omnia plena
muneribus, tibi pampineo grauidus autumno
floret ager, spumat plenis uindemia labris;
huc, pater o Lenaee, ueni, nudataque musto
tinge nouo mecum dereptis crura coturnis.
Principio arboribus uaria est natura creandis.
namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae
sponte sua ueniunt camposque et flumina late
curua tenent, ut molle siler lentaeque genistae,
populus et glauca canentia fronde salicta;
pars autem posito surgunt de semine, ut altae
castaneae, nemorumque Ioui quae maxima frondet
aesculus, atque habitae Grais oracula quercus.
pullulat ab radice aliis densissima silua,
ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus
parua sub ingenti matris se subicit umbra.
hos natura modos primum dedit, his genus omne
siluarum fruticumque uiret nemorumque sacrorum.
sunt alii, quos ipse uia sibi repperit usus:
hic plantas tenero abscindens de corpore matrum
deposuit sulcis, hic stirpes obruit aruo,
quadrifidasque sudes et acuto robore uallos.
siluarumque aliae pressos propaginis arcus
exspectant et uiua sua plantaria terra;
nil radicis egent aliae summumque putator
haud dubitat terrae referens mandare cacumen.
quin et caudicibus sectis (mirabile dictu)
truditur e sicco radix oleagina ligno;
et saepe alterius ramos impune uidemus
uertere in alterius, mutatamque insita mala
ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.
Quare agite o proprios generatim discite cultus,
agricolae, fructusque feros mollite colendo,
neu segnes iaceant terrae. iuuat Ismara Baccho
conserere atque olea magnum uestire Taburnum.
tuque ades inceptumque una decurre laborem,
o decus, o famae merito pars maxima nostrae,
Maecenas, pelagoque uolans da uela patenti.
non ego cuncta meis amplecti uersibus opto,
non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
ferrea uox. ades et primi lege litoris oram;