Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.45-2.1.88
Virgil, Georgicon 2.1.45-88
Not analysed yet
in manibus terrae. non hic te carmine ficto
atque per ambages et longa exorsa tenebo.
Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,
infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;
quippe solo natura subest. tamen haec quoque, si quis
inserat aut scrobibus mandet mutata subactis,
exuerint siluestrem animum, cultuque frequenti
in quascumque uoles artis haud tarda sequentur.
nec non et, sterilis quae stirpibus exit ab imis,
hoc faciat, uacuos si sit digesta per agros;
nunc altae frondes et rami matris opacant
crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.
iam quae seminibus iactis se sustulit arbos,
tarda uenit seris factura nepotibus umbram,
pomaque degenerant sucos oblita priores
et turpis auibus praedam fert uua racemos.
scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes
cogendae in sulcum ac multa mercede domandae.
sed truncis oleae melius, propagine uites
respondent, solido Paphiae de robore myrtus,
plantis edurae coryli. nascuntur et ingens
fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae,
Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma
nascitur et casus abies uisura marinos.
inseritur uero et fetu nucis arbutus horrida,
et steriles platani malos gessere ualentis,
castaneae fagos; ornusque incanuit albo
flore piri glandemque sues fregere sub ulmis.
Nec modus inserere atque oculos imponere simplex.
nam qua se medio trudunt de cortice gemmae
et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso
fit nodo sinus; huc aliena ex arbore germen
includunt udoque docent inolescere libro.
aut rursum enodes trunci resecantur, et alte
finditur in solidum cuneis uia, deinde feraces
plantae immittuntur: nec longum tempus, et ingens
exiit ad caelum ramis felicibus arbos,
miratastque nouas frondes et non sua poma.
Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis
nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis,
nec pingues unam in faciem nascuntur oliuae,
orchades et radii et amara pausia baca,
pomaque et Alcinoi siluae, nec surculus idem
Crustumiis Syriisque piris grauibusque uolemis.