Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 3.215-3.257
Virgil, Georgics 3.215-257
Not analysed yet
Carpit enim viris paulatim uritque videndo
femina nec nemorum patitur meminisse nec herbae
dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos
cornibus inter se subigit decernere amantis.
Pascitur in magna Sila formosa iuvenca:
illi alternantes multa vi proelia miscent
volneribus crebris, lavit ater corpora sanguis,
versaque in obnixos urguentur cornua vasto
cum gemitu, reboant silvaeque et longus Olympus
Nec mos bellantis una stabulare, sed alter
victus abit longeque ignotis exulat oris,
multa gemens ignominiam plagasque superbi
victoris, tum, quos amisit inultus, amores;
et stabula aspectans regnis excessit avitis.
Ergo omni cura viris exercet et inter
dura iacet pernix instrato saxa cubili
frondibus hirsutis et carice pastus acuta,
et temptat sese atque irasci in cornua discit
arboris obnixus trunco ventosque lacessit
ictibus et sparsa ad pugnam proludit harena.
Post ubi collectum robur viresque refectae
signa movet praecepsque oblitum fertur in hostem:
fluctus uti medio coepit cum albescere ponto
longius ex altoque sinum trahit, utque volutus
ad terras immane sonat per saxa neque ipso
monte minor procumbit, at ima exaestuat unda
verticibus nigramque alte subiectat harenam.
Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque,
et genus aequoreum, pecudes pictaeque volucres,
in furias. ignemque ruunt. Amor omnibus idem.
Tempore non alio catulorum oblita leaena
saevior erravit campis, nec funera volgo
tam multa informes ursi stragemque dedere
per silvas; tum saevus aper, tum pessima tigris;
heu male tum Libyae solis erratur in agris.
Nonne vides, ut tota tremor pertemptet equorum
corpora, si tantum notas odor attulit auras?
Ac neque eos iam frena virum neque verbera saeva
non scopuli rupesque cavae atque obiecta retardant
flumina correptosque unda torquentia montis.
Ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus
et pede prosubigit terram, fricat arbore costas
atque hinc atque illinc umeros ad volnera durat.