Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 3.258-3.299
Virgil, Georgics 3.258-299
Not analysed yet
Quid iuvenis, magnum cui versat in ossibus ignem
durus amor? Nempe abruptis turbata procellis
nocte natat caeca serus freta; quem super ingens
porta tonat caeli et scopulis inlisa reclamant
aequora; nec miseri possunt revocare parentes
nec moritura super crudeli funere virgo.
Quid lynces Bacchi variae et genus acre luporum
atque canum? Quid, quae imbelles dant proelia cervi?
Scilicet ante omnis furor est insignis equarum;
et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
Potniades malis membra absumpsere quadrigae.
Illas ducit amor trans Gargara transque sonantem
Ascanium; superant montis et flumina tranant.
Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis,
vere magis, quia vere calor redit ossibus: illae
ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis,
exceptantque levis auras et saepe sine ullis
coniugiis vento gravidae, mirabile dictu,
saxa per et scopulos et depressas convallis
diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus,
in Borean caurumque, aut unde nigerrimus auster
nascitur et pluvio contristat frigore caelum.
Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt
pastores, lentum destillat ab inguine virus,
hippomanes, quod saepe malae legere novercae
miscueruntque herbas et non innoxia verba.
Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus,
singula dum capti circumvectamur amore.
Hoc satis armentis: superat pars altera curae,
lanigeros agitare greges hirtasque capellas.
Hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni.
Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum
quam sit, et angustis hunc addere rebus honorem;
sed me Parnasi deserta per ardua dulcis
raptat amor; iuvat ire iugis, qua nulla priorum
Castaliam molli devertitur orbita clivo.
Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum
Incipiens stabulis edico in mollibus herbam
carpere ovis, dum mox frondosa reducitur aestas,
et multa duram stipula filicumque maniplis
sternere subter humum, glacies ne frigida laedat
molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras.