Latin
1.35 to 1.39
Vita Agnetis, Vita Sororis Agnetis 1.35-39
Not analysed yet
DE REUELACIONIBUS DIUINIS SIBI FACTIS. Nec hoc dignum uidetur silencio contegi, quod occulta &absencia tamquam manifesta et presencia eo docente sciebat, qui revelat abscondita &profunda. Cum enim filius fratris sui dominus rex Premisserius, dictus Ottakarus, ad bellum in Austriam contra Rvdolfum, regem Romanorum processisset, sorores cum ligno sancte crucis &aliis reliquiis ambitum suum processionaliter sepe girantes, psalmos penitenciales pro salute dicti regis domino deuote promebant. Quadam autem die in processione cum aliis sororibus transeundo, uidit memoratum regem grauiter uulneratum et duos uiros statura proceros eum inter se ducentes. Quam uisionem sororibus referens, ludificacionem demonum fore putabat, indignam se asserens ut talia sibi diuinitus panderentur. Eo autem tempore hec uisio erat suis aspectibus presentata, quo prefatus rex ab inimicis uulneratus tentus &interfectus est. Sic rerum series et ueritas &narrancium postea declarauit. Alio tempore ancille domini ex parte cuiusdam secularis persone poma pulcra uisu per unam de sororibus transmissa sunt. At illa concupiscencia oculorum deuicta unum pomum pro se seruauit &tandem, urgente consciencia, iterum reponens omnia ut sibi missa fuerant presentauit. Quam cum deo dilecta uirgo fuisset intuita, pomum quod dicta soror concupierat cum alio tollens porrexit ei dicens "Bene fecisti, filia, pomum reponendo: melius est enim tibi habere duo poma absque scrupulo consciencie quam unum cum peccato". Vtique spiritus Helysei requieuerat in Agnete, que gesta quibus corporaliter aberat, spiritu presens uidebat. Alia soror, nomine Ermengardis Parua, pro quodam negocio multas ad dominum occultissime preces fundebat. Quam cum ancilla dei die quadam fuisset intuita, cum aliqua seueritate dixit ei "Preces quas anxie pro tali negocio fundis ad dominum multiplicare desiste, quia id pro quo postulas deo non est acceptum!" In obitu quoque sororum quibus conuixit pia miseracione solebat semper adesse, &ibidem pro ipsis diuinam clemenciam suppliciter implorando, penas aliquarum &merita frequenter per spiritum intellexit. Vno enim tempore soror quedam, famula dei absente, uerba contumelie protulerat &sine satisfaccione condigna tempore aliquo interposito ex hac uita migrauit. Cum autem uirgo dei sola in oracione die quadam persisteret, audiuit iuxta oratorium suum animam sororis uociferantem, recognoscendo humiliter culpam suam, et obnixius flagitando ut sibi talem culpam propter deum ignoscere dignaretur, quasi a penis aliter liberari nequiret.