Latin
1.40 to 1.42
Vita Agnetis, Vita Sororis Agnetis 1.40-42
Not analysed yet
Alia soror nomine Brigida, que cum uirgine cristi religionem intrauerat, morum honestate pollebat et erat eidem ualde dilecta. Cumque post plures annos in ordine laudabiliter transactos grauiter egrotaret &tandem ex hac uita migrasset, de infirmitate eius quidem multum doluit, sed pro morte ipsius nullum mesticie signum ostendit. Viderat enim sanctos angelos eidem assistentes, corpus eius thurificare et humanitatem sibi multam exhibere. A multis denique notatum est quod quecunque uentura fore predixit, eciam post magni temporis decursum modo et ordine quo dixerat euenisse certitudinaliter probata sunt, sicut de aliquibus infra patebit. Mens quidem eternitatis repleta spiritu, cui nichil est preteritum, nichil futurum, cuique omnia nuda sunt &aperta, non solum abdita sciebat cordium &actuum, uerum eciam de futuris quasi de presentibus uel de preteritis certissime disserebat. DE TRANSITU EIUS &HIIS QUE IN EO FACTA SUNT. Apropinquante autem termino quo ancillam suam Agnetem ex hoc mundo Cristus uellet assumere &celestem thalamum introductam, propriis laboribus suis corona iusticie premiare, maioris quadragesime tempus instabat, quo non solum a secularium personarum frequencia qui ipsam ob deuocionem uisitabant, sed eciam a sororibus secedere solita erat, exemplo Cristi qui quadraginta dies &noctes in deserto solitarius ieiunauit. Cum autem in dicta quadragesima soli deo uacans in cinere &cilicio ieiunaret, et orando cum lacrimis misericordem deum precaretur ut siquid ei contagii ex allocucione hominum adhesisset, miseracionis sue lauacro expiaret, facta est una dierum manus domini super eam &tocius corporis uigor cepit diminui, languore uehemencius succrescente decubuit. Die uero dominica tercie quadragesimalis ebdomadis adueniente, senciens instare suum felicem transitum ex hoc mundo, quem secrete reuelauit familiaribus suis ualde paucis, iter suum salutari uiatico, corpore scilicet domini nostri Ihesu Cristi, ac sacri olei unccione, presentibus fratribus &sororibus, Cristianissima uirgo fideli deuocione communiuit.