Latin
1.43 to 1.44
Vita Agnetis, Vita Sororis Agnetis 1.43-44
Not analysed yet
Et dum hec agerentur, soror quedam eiusdem monasterii nomine Katherina Erhardi, que plusquam decem annis egritudine corporis et maxime dolore pedum grauata, lecto decumbens non sine magno sororum grauamine de loco ad locum portabatur, audiens famulam Cristi Agnetem, que ipsam speciali affectu fuerat prosecuta, dominici corporis communione percepta oleo sacro perungi, altis clamoribus absencium pulsabat aures sororum. Quibus aduenientibus, instantissime postulabat ut ei preberetur auxilium ad Cristi uirginem ueniendi. Cumque ad eam perducta fuisset, plorabat inconsolabiliter, uerbaque doloris ingeminans dicebat. "Heu me, mater karissima, vt quid filias tuas &me specialiter uis derelinquere! Et quis me miseram consolabitur te, uirgo dulcissima, moriente?" At uirgo Cristi miseria mota super eam dixit, "Ne fleueris, Katherina, quia in breui recipies consolacionem a domino!" Et cum infirma, una cum aliis sororibus instantissime postularet, ut eam crucis signaculo consignaret, illa propter humilitatem non assenciente, soror paciens caute manum eius apprehendens loco doloroso applicuit. Quod cum fecisset, tantus dolor ipsam inuasit, quod omnes nerui eius pre doloris uehemencia quasi rumpi uidebantur. Post modicum autem sudorem resumptis uiribus coram omnibus cepit ambulare, &deinceps usque ad mortem suam optime ambulauit. Nulli dubium quin ad extollenda ancille sue preclara merita dominus hoc operari dignatus est, ut que uiuens fulserat sanctitate uite, eciam moriens redderetur celebris miraculi claritate. Licet autem iam fere nichil in ea corporearum uirium remansisset, spiritu tamen fortis &fervida; nunc orabat deuote, nunc sorores per suum decessum orphanandas irremediabilibus lacrimis flentes benignis sermonibus demulcebat, nunc affectu materno ad apprehendum perfeccionis apicem hortabatur dicens "Filiole mee karissime, karitatem ad deum &proximum toto conamine obseruate, humilitatem &paupertatem quam tenuit Cristus &docuit imitari curate, semper Romane ecclesie pedibus subiacentes, exemplo sanctissimi patris nostri Francisci et alme uirginis Clare qui nobis hanc uiuendi regulam tradiderunt, sciture pro certo quod sicut illos misericors dominus numquam deseruit, sic nec nos eius dulcis clemencia ullatenus derelinquet, si eorum statuta &exempla studiose fueritis imitate". Cum igitur hec &alia salutis monita toto sero &nocte sequenti sororum cordibus inpresisset &uice testamenti perpetui relinqueret inuiolabiliter obseruanda, die altera, secunda uidelicet feria, quadam cepit hylaritate perfundi ac ridentis speciem premonstare, totumque corpus eius in candorem conuerti usque ad horam sextam. Postquam autem fratres dicta nona missam inciperent, circa horam qua saluator humani generis pendens in cruce pro redempcione nostra tradidit spiritum, hec deo gratissima famula in manus patris celestis animam suam commendans, anno gracie millesimo ducentessimo octogesimo primo, sexto nonas Marcii in domino feliciter obdormiuit &angelicis fulta presidiis ad eterna gaudia letanter intrauit.