Latin
1.69 to 1.71
Vita Agnetis, Vita Sororis Agnetis 1.69-71
Not analysed yet
Iuuenis quidam, nomine Vencezlaus, notarius cuiusdam militis nomine Protywerzonis in Bohemia, grandem in gutture paciebatur dolorem, racione cuius nec unum uerbum proferre ualebat. Perductus tandem per dominum suum ad fratres minores in Praga, nutibus cepit exposcere quod cum reliquiis signaretur. Dominus autem ipsius nutus eius non intelligentibus dixit "Ipse innuit &ego instanter peto, ut de reliquiis beate Agnetis si quas habetis dolorem ipsius tangatis, quia per hoc sperat se totaliter liberari". Properat subito unus de fratribus et capillos uirginis quos ob deuocionem seruabat attulit reuerenter, &intingens in aquam collum eius liniuit, terque cruce signauit in honore deifice trinitatis, et quidquid de aqua remanserat ebibere iussit. Qua difficulter potata, aliquod enim diebus cibum non sumpserat neque potum, statim uocem emisit ad modum ouis balantis. Quam cum tercio emisisset, debilitari cepit &sudare, et post modicam quietem in uerba exultacionis prorupit dicens "Benedictus sit dominus noster Jhesus Cristus, qui me peccatorem per sanctam Agnetem uirginem liberauit," Statimque equo ascenso cum domino suo incolumis &letus abscessit. Simili modo quidam uir Marzitus, nomine Hoholitz, Pragensis dyocesis, per octo dierum spacium propter grauissimam gutturis passionem nec unum uerbum proferre ualebat, sed lamenta[ bi ]les rugitus doloris expressiuos. Cumque de capillis sancte Agnetis bibisset, nocte sequenti apparuit ei uirgo predicta in habitu sororum ordinis sancte Clare, et dixit se esse sanctam Agnetem, et duobus digitis in os eius usque ad locum doloris inmissis, omnem dolorem tactu manus sue propulsauit. Quodam tempore fluuio nomine Uulcana supra quem situm est monasterium sororum in Praga nimium inundante, aqua predictarum sororum monasterium ingrediens, eciam locum sepulture uirginis Cristi repleuit. Cessante inundacione soror Margareta, filia Jacobi ciuis Pragensis, aquam de sepulcro hauriens, multo tempore seruauit incorruptam, que multis extitit remedium salutare contra multimodas passiones. Quidam namque uir Albertus nomine &soror eius Elyzabet in ciuitate Pragensi in morte decumbentes, haustu aque predicte totaliter a periculo mortis liberati sunt. Et multi alii a diuersis egritudinibus liberati. Propter tales autem inundaciones que frequenter ibi contingunt timentes sorores omnes reliquias uirginis incinerari debere, ossa ipsius de sepulcro leuantes lota in uino per manus fratrum sacerdotum cum magna reuerencia in archa lignea condiderunt. Predictum autem uinum per annum in cina conseruatum nec colorem nec saporem mutauit, &multis egris bibentibus prestitit medelam salutis, sicut de aliquibus superius est expressum.