Latin
1.72 to 1.75
Vita Agnetis, Vita Sororis Agnetis 1.72-75
Not analysed yet
Nobilis quidam de Bohemia, dictus Marquardus de Wlassym, habitis capillis Agnetis uirginis a quadam sorore ordinis Sancte Clare de Praga, in ciuitate sua Wlassym multos febricitantes reperiens, aliquos quidem de predictis capillis bibere fecit, alios autem tantummodo eisdem capillis benedixit et quindecim ex illis meritis famule Cristi a vi febrium liberati sunt. Soror Constancia que post mortem sancte Agnetis pluribus annis excursis monasterii ipsius extitit abbatissa, ante mortem prefate uirginis gloriose pluribus accessionibus febrilibus grauata, in die tandem defunccionis ipsius plus solito cepit uexari, ita quod quasi tenebrescebat ante oculos eius, et totum corpus ipsius nimium erat ponderosum. Cumque sorores dixissent gracias in choro post prandium, illa ueniens procidit iuxta feretrum in quo corpus uirginis Cristi iacebat, ipsius merita inuocando, ut cum aliis sororibus pro anima eius nocte sequenti legere psalterium posset. Surgens autem ab oracione nullum dolorem sensit, nullumque grauamen, &quod facere decreuerat, effectui mancipauit. Alia soror, nomine Agnes de Sberzkowitz, que eciam post mortem alme uirginis sororum monasterii eius fuit abbatissa pluribus annis, ante quam gereret dictum officium, grauissimam paralisim in cubito manus dextere perpessa est, in tantum quod eadem manu nichil poterat operari, sed continue portabat alligatam in sinu cum corda. Die autem quadam inueniens archam ligneam in qua corpus uirginis iacuerat, petiuit unam de sororibus ut eam iuuaret exponere manum dolorosam de sinu, quia nunquam inponi poterat uel exponi sine magno pacientis dolore pariter et clamore. Cumque dictam manum prefate arche ut poterat applicuisset, omni dolore semoto, restituta est usui &pristine sanitati. Qvedam nobilis domina, nomine Scolastica, consors domini Habhardi de Zyrotin in Bohemia, dum adhuc Agnes felicissima in carne degeret, massam quandam in latere sinistro diu pertulit ex malorum coadunacione humorum. Quam per diuersa medicorum remedia euadere non ualens, cum auia sua, domina Scolastica de Sternberk que licenciam habebat monasterium sororum intrandi, claustrum in quo uirgo Cristi degebat ingrediens pia calliditate temptabat latus suum morbidum lateri uirginali iungere, sperans se ipsius contactu cupitam recipere sanitatem. Quod &factum est. Volens enim ab ancilla Cristi licenciari recedendo, fuit eam amplexata, in quo amplexu passionatum latus lateri eius ut potuit coniunxit, &quam nec herba nec malagina sanauerat, antequam de monasterio exisset sensit se omnino mirifica dei uirtute sanatam. Et ut accepti beneficii gratitudinem demonstraret, egrediens de monasterio statim audientibus pluribus hominibus fide dignis uiue uocis oraculo fatebatur per merita eximie uirginis se a morbo grauissimo liberatam.