Latin
2.110 to 2.120
Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post. 2.110-120
Not analysed yet
Nunc te et nostros filios omnipotenti deo commendamus et electorum dei precibus simul cum anima ,que de corpore iam est recessura." Hec cum dixisset et regina haut minus illi gratias egisset, merore plena ecclesiam est ingressa se suaque omnia commendans deo, sicut semper solebat. Interim discessit anima regis de ergastulo carnis. Sentiens autem sancta dei plebis lamentatione inclitum virum rebus humanis excessisse prostravit se in orationem et ipsius animam commendavit in Christi fidem. Postea surgens interrogavit ,si adhuc aliquis ieiunaret, qui anime sui domini missam decantaret. Audiens hoc Adeldac presbiter respondit festinus: „Domina, nondum quicquam gustavimus!" Venerabilis regina olim duas induerat armillas mira arte celatas, que tanta firmitate brachiis fuerant circumdate, ut sine auxilio fabri nullatenus possent divelli. Has tunc minimo tangens digito citius dicto excussit ita ad presbiterum dicens: „Accipe tibi hoc aurum et canta missam animarum." Quamdiu enim venerabilis domina postmodum vixit, eidem presbytero magnam exhibuit gratiam numquam tradens oblivioni, quod primam missam decantaverat anime regis Heinrici, et ob memorem causam huius facti ipsi impetravit episcopalem dignitatem apud filium suum Ottonem. Cum autem finita esset missa animarum ,regina flens intravit cubiculum, ubi iacebat corpus mortuum. Intus invenit regales filios multum lacrimantes simulque cum eis omnes militum principes. Hec ut vidit inclita regina, decoras genas lacrimis est perfusa et exanimi corporis pedibus provoluta amarissime flebat, sicut venerandus rex erga se promeruerat. Sed tantam illi deus contulerat gratiam et tam laudabilem temperantiam, ut nec per impatientiam illum offenderet et tamen digne regis obitum plangeret. Tunc filiis ad se vocatis talibus eos verbis admonuit dicens: „O filii karissimi, hec sedulo inducite vestre menti: Deum timete et ipsum in omnibus semper honorate, qui talia potens est facere.