Latin
2.95 to 2.109
Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post. 2.95-109
Not analysed yet
(7) De intentione monasteria construendi. Cum autem persisterent magna prosperitate pacis, omnipotentis dei inspiratione desiderabant monasteria construere et adminiculum prebere illic commorantibus de regiis facultatibus, quatenus sui suorumque patrum vel nepotum memoria ibidem perpetim haberetur firmissima. Igitur tractantibus, tanti operis fundamentum quonam ponerent loco, principibus populi in unum convocatis postulabant sibi consilium dari, in qua parte regionis hec decenter possent adimpleri. Ad hec principes responderunt dicentes intra Winithehusun existere sanctimoniales regulari disciplina carentes, que non possent illic diutius demorari, ni sustentarentur adiuvamine regali, et consilium dabant in Quitilingoburc transferri. Ergo ambobus hoc placuit consilium et se conspirabant implendum. Post hec rex Heinricus adiit Batfelthun, quo sepissime exercuit venatum. Ibi paucis diebus interpositis languore correptus vi febrium nimium laboravit, sed parumper sedato infirmitatis dolore inde ad Erpesvort iter direxit ibique cunctos principes regni convenire praecepit, ut se invicem coadunarent, quem suorum filiorum regale solium possidere eligerent. Venit et Dietmoet abbatissa Winethehusinensis evocata praecepto regis. Et prioris haut immemor desiderii postulabat, ut sibi subditas sanctimoniales in Quitilingoburc consentiret transponi, que petitionem regis gratanter accipiens libenter id annuit. (8) De obitu Heinrici regis. Hiis ita dispositis rex Heinricus perrexit ad Imilebun secum comitantibus paucis. Illic iterata est eius infirmitas et non multo post sequebatur mortis asperitas. Cum autem sentiret sui corporis dissolutionem imminere, reginam ad se vocans multa cum ipsa disputavit secreta et postremo sermonem talibus conclusit verbis: „O nobis semper fidissima et merito dilectissima, Christo gratias agimus, quod te superstitem relinquimus. Nam nullus sibi adiunxit mulierem fide firmiorem et in omni bono probabiliorem . Itaque gratiam habeas, quod nos sedulo mitigasti iratum et in omni re utile nobis dedisti consilium, nos sepius revocasti ab iniquitate ad iusticiam et sedulo monuisti vi oppresso facere misericordiam.