Latin
2.32 to 2.44
Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post. 2.32-44
Not analysed yet
Parentes autem illius consentientes petitioni abbatisse, sibimet ad procurandum commendabant, ut illam doceret sacras lectiones et manuum operationes. (3) De desponsatione Mathildis. Puella igitur insignis mirum immodum proficiebat in cunctis etate tenera, probitate grandeva, capax in studio discipline litteralis et operum industriis. Cum autem ubique divulgaretur virtus illius laudabilis ,etiam pervenit ad aures praeclari ducis Ottonis, qui statim misit suum comitem Thietmarum hec ad explorandum. Ille vero precepto ducis obediens ad supra memoratum cenobium iter acceleravit ardens et statim adiens cubiculum matronarum eidem puelle iussu abbatisse servientium ac adminiculo earum clam se inferens monasterio diligenter perspexit formam virginis herilem merito laudabilem. Igitur tacite investigatis et caute consideratis omnibus, que desiderabat, domino suo reportavit hylaris cuncta, que viderat. Die vero sequenti dux Otto disposuit ire suum filium Heinricum ad prefatum cenobium una cum comite Thietmaro sui magistro ,ut cauta consideratione perspicerent, si forma moresque puelle sibimet convenirent. Elegit itaque non paucos iuvenes genere et specie elegantes, qui comitarentur iuvenem Heinricum ,quo se iactantius ferret ad predestinatum locum. Appropinquantes autem monasterio castra metati sunt in campo; pauci vero illorum quasi causa orationis ingressi oratorium viderunt virginem intus sedentem et psalterium manu tenentem ,honestissimam habitu et admodum reverendo vultu. Heinricus autem eximie virginis amore succensus interdixit sociis, ne cuiquam indicarent, qua causa huc venissent, statimque ad castra revertebatur, ubi cetera pars iuvenum commorabatur ,et induens se herili ornatu templum denuo intravit multo comitatu postulans sibi copiam dari abbatissam colloquendi . Que etiam procedens ipsum cunctosque suos satellites suscepit gaudens. Postquam autem invicem dedissent verba salutationis, secum duxit iuvenem Heinricum una cum comite Thietmaro in suum cubiculum et familiare cum eis in longum produxit colloquium. Egregius vero iuvenis interim sumens fiduciam animi paulatim incepit sermonem de virgine interrogans ,quantum provecta esset etate aut qualis stature; postremo etiam desideravit sibi licentiam dari ipsam conspiciendi .