Latin
2.45 to 2.54
Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post. 2.45-54
Not analysed yet
Qua evocata precepto abbatisse apparuit in ea virginalis incessus et vere pudicitie Habitus; frons serenus et speciosus ad intuendum vultus in candore liliis extitit persimilis, in vivido autem colore assimilabatur rosarum foliis. Hanc tanti decoris ut vidit egregius iuvenis, minime valens diutius celare amorem cordis postulavit prece instanti ipsam virginem sibi desponderi. Contra hec abbatissa oculos deiecit et nutanti animo in responsione diu hesitavit. Cum autem magis ac magis perseveraret adolescens in inceptu petitionis, tandem domina talibus respondebat verbis: „Non est nostrum eam nuptui dare alicui absque consilio et consensu parentum; dignum est enim, ut a nobis integra fide illis restituatur, ex quibus nostre procurationi commendata est. Quin etiam nobis versatur in dubio, si alterius viri eam decreverint thalamo, nam illam desiderabant perplures genere et forma illustres. Quamquam autem nobis sit incognitum, quem de hiis velint eligere generum, adimplebimus tamen vestri votum; et si dei aderit voluntas, nostra de parte non tardamus nuptias, quia excellentia vestri generis crebro insonuit auribus nostris; et hoc non est minima pars federis, quod ipse ad nos iter direxistis." Haut mora ornamentis honeste paratis, que congrua erant desponsationi virginis, sequenti die Heinricus secum duxit venerabilem virginem in partes Saxonie. Tunc circumducebatur per civitates egregii ducis Ottonis a comite Thietmaro et militibus ceteris, donec in Walohusun preparabatur convivium nuptiale magno honore, uti decuit illos, qui postea imperabant gentibus plurimis. Ibi perfruebantur connubiis et licito federe amoris. Heinricus autem tradidit venerabili nupte in dotem omne, quod attinet ad eandem civitatem, patre suo consentiente et ipse venerabilis dux Otto enutrivit eam in vice filie usque ad obitum sue vite. Tribus autem annis post hec transactis vir venerandus mortem subiit temporalem et dei ordinatione Heinricus ducatus percepit honorem.