Latin
1.52 to 1.59
Vita Sancti Columbae, Liber Primus 1.52-59
Not analysed yet
Caput 17: De I Vocali Litera QUADAM die Baitheneus, ad Sanctum accedens, ait, Necesse habeo ut aliquis de fratribus mecum Psalterium quod scripsi percurrens emendet. Quo audito, Sanctus sic profatur, Cur hanc super nos infers sine causa molestiam? nam in tuo hoc, de quo dicis, Psalterio nec una superflua reperietur litera, nec alia deesse, excepta I vocali, quae sola deest. Et sic, toto perlecto Psalterio, sicuti Sanctus praedixerat repertum exploratum est. Caput 18: De Libro In Aquarium Vas Sanctus Sicuti Praedixerat Cadente QUADAM itidem die, ad focum in monasterio sedens, videt Lugbeum, gente Mocumin, eminus librum legentem, cui repente ait, Praecave, fili, praecave, aestimo enim quod quem lectitas liber in aquae plenum sit casurus vasculum. Quod mox ita contigit: nam ille supra memoratus juvenis, post aliquod breve intervallum, ad aliquam consurgens in monasterio ministrationem, verbi oblitus beati viri, libellus, quem sub ascella negligentius inclusit, subito in hydriam aqua repletam cecidit. Caput 19: De Corniculo Atramenti Inaniter Defuso ALIA inter haec die ultra fretum Iouae insulae clamatum est: quem Sanctus sedens in tuguriolo tabulis suffulto audens clamorem dicit, Homo qui ultra clamitat fretum non est subtilis sensus, nam hodie mei corniculum atramenti inclinans effundet. Quod verbum ejus ministrator Diormitius audiens, paulisper ante januam stans, gravem expectabat superventurum hospitem, ut corniculum defenderet. Sed alia mox faciente causa, inde recessit; et post ejus recessum hospes molestus supervenit, Sanctumque osculandum appetens, ora vestimenti inclinatum effudit atramenti corniculum. Caput 20: De Alicujus Adventu Hospitis Quem Sanctus Praenuntiabit ALIO itidem tempore Sanctus die teritae feriae fratribus sic profatus est, Crastina quarta feria jejunare proponimus, sed tamen, superveniente quodam molesto hospite, consuetudinarium solvetur jejunium. Quod ita ut Sancto praeostensum est accidit: nam mane eadem quarta feria, alius ultra fretum clamitabat proselytus, Aidanus nomine, filius Fergnoi, qui, ut fertur, duodecim annis Brendeno ministravit Mocualti; vir valde religiosus, qui, ut advenit, ejusdem diei, juxta verbum Sancti, jejunationem solvit.