Latin
1.60 to 1.63
Vita Sancti Columbae, Liber Primus 1.60-63
Not analysed yet
Caput 21: De Aliquo viro Qui Ultra Supradictum Clamitabat Fretum QUADAM quoque die, quemdam ultra fretum audiens clamitantem, Sanctus hoc profatur modo: Valde miserandus est ille clamitans homo, qui, aliqua ad carnalia mdicamenta petiturus pertinentia, ad nos venit: cui opportunius erat veram de peccatis hodie poenitudinem gerere; nam in hujus fine hebdomadis morietur. Quod verbum qui inerant praesentes advenienti misero intimavere. Sed ille parvipendens, acceptis quae poposcerat, citius recessit; et, secundum Sancti propheticum verbum, ante finem ejusdem septimanae mortuus est. Caput 22: De Romani Juris Civitate Igni Sulfureo Coelitus Prolapso Combusta Sancti Viri Prophetia ALIO itidem in tempore, Lugbeus gente Mocumin, cujus supra mentionem fecimus, quadam ad Sanctum die post frugum veniens triturationem, nullo modo ejus faciem intueri potuit, miro superfusam rubore; valdeque pertimescens cito aufugit. Quem Sanctus complosis paulum manibus revocat. Qui reversus, a Sancto statim interrogatus cur ocius aufugisset, hoc dedit responsum, Ideo fuig quia nimis pertimui. Et post aliquod modicum intervallum, fiducialius agens, audet Sanctum interrogare, inquiens, Numquid hac in hora tibi aliqua formidabilis ostensa visio est? Cui Sanctus talem dedit responsionem: Tam terrifica ultio nunc in remota orbis parte peracta est. Qualis, ait juvenis, vindicta, et in qua regione facta? Sanctus tum sic profatur: Sulfurea de coelo flamma super Romani juris civitatem, intra Italiae terminos sitam, hac hora effusa est; triaque ferme millia virorum, excepto matrum puerorumque numero disperierunt. Et antequam praesens finiatur annus, Gallici nautae, de Galliarum provinciis adventantes, haec eadem tibi enarrabunt. Quae verba post aliquot menses veridica fuisse sunt comprobata. Nam idem Lugbeus, simul cum sancto viro ad Caput Regionis pergens, nauclerum et nautas adventantis barcae interrogans, sic omnia illa de civitate cum civibus ab eis audit enarrata, quemadmodum a praedicabili viro sunt praedicta.