Latin · ~2 min
10.11.5 to 10.11.6
Vitruvius Pollio, On Architecture 10.11.5-6
Not analysed yet
Crassitudo eius foraminisconstituatur. modioli foraminum duo, latitudo IS9, crassitudo praeterquam quod in foramine inditur foraminis, ad extremum autem latitudo foraminis. parastatarum longitudo foraminis VSF; curvatura foraminis pars dimidia; crassitudo foraminiset partis LX. adicitur autem ad mediam latitudinem, quantum est prope foramen factum in descriptione, latitudine et crassitudine foraminis V, altitudo parte IIII. Regulae, quae est in mensa, longitudo foraminum VIII; latitudo et crassitudo dimidium foraminis. cardines, crassitudo foraminis. curvatura regulae. exterioris regulae latitudo et crassitudo tantundem; longitudo, quam dederit ipsa versura deformationis et parastaticae latitudo ad suam curvaturam K. superiores autem regulae aequales erunt inferioribus K. mensae transversarii foraminisk.