Latin
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 10, Chapter 11
Vitruvius Pollio, On Architecture 10.11.7
Not analysed yet
Climacidos scapi longitudo foraminum XIII, crassitudo IK, intervallûm mediûm latitudo foraminis et parte quarta, crassitudo pars VIII K. climacidos superioris pars quae est proxima bracchiis, quae coniuncta est mensae, tota longitudine dividatur in partes V. ex his dentur duae partes ei membro, quod Graeci χῆλην vocant, crassitudo ,longitudo foraminum III et semis K; extantia cheles foraminis S; †plentigomatos foraminiset sicilicus. quod autem est ad axona, quod appellatur frons transversarius, foraminum trium.