Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 8, Chapter 3
Vitruvius Pollio, On Architecture 8.3.22
Not analysed yet
Item est in insula Cia fons, e quo qui inprudentes biberint, fiunt insipientes, et ibi est epigramma insculptum ea sententia: iucundam eam esse potionem fontis eius, sed qui biberit, saxeos habiturum sensus. sunt autem versus hi: ἡδεῖα ψυχροῦ πόματος λιβάς, ἣν ἀναβάλλει πέτρος ὁ τῆσδε πιών.