Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 8, Chapter 3
Vitruvius Pollio, On Architecture 8.3.23
Not analysed yet
Susis autem, in qua civitate est regnum Persarum, fonticulus est, ex quo qui biberint, amittunt dentes. item in eo est scriptum epigramma, quod significat hanc sententiam: egregiam esse aquam ad lavandum, sed ea si bibatur, excutere e radicibus dentes. et huius epigrammatos sunt versus graece: ὕδατα κρανάεντα βλέπεις, ξένε, τῶν ἄπο χερσὶν λουτρὰ μὲν ἀνθρώποι ἢν δὲ λάβῃς κοίλου βοτανήδεος ἀγλαὸν ὕδωρ αὐτῆμαρ πριστῆρες ἐ πίπτουσιν, γενύων ὀρφανὰ θέντες ἕδη.