Latin · ~6 min
Lines 1.45-1.80
Waardenburg, CARMINA HENRICI WAARDENBURG Scholae Franekeranae Rectoris FRANEKERAE Apud DIONYSIUM ROMAR MDCCXCII. 1.45-80
Not analysed yet
Certe nunc etiam spes, quamquam vana, maneret,
Molliret miseros quaelibet illa dies.
Nunc mihi mors umbraeque placent: mors una voluptas,
Obruat aeternis haec mala dum nebulis.
Ire lubet, qua non hominum pecudumve recessus,
Qua videar mutis manibus ire comes.
Vivere quid cupiam? Tamen ag! non cernere posthac,
Quae mihi forma oculos abstulit una meos;
Non dare, quos referat blando mihi lumine, nutus;
Dulcia non coram mutua verba loqui;
Non formosa iterum contingere colla lacertis;
Ponere nec roseis posse animam labiis;
Quo miser haec animo patiar? Quo tempore demens
Sperem me tantis posse carere bonis?
Nec mihi mors, nec vita placet: feror huc atque illuc,
Ceu folia hiberno torta volant borea.
Sed, quoniam sic fata jubent mea, vivere pergam,
Seu potius saevo pergam in amore mori;
Et, quoties fortuna velit, blanda ora tuebor,
Quae revocent animum visa subinde meum.
Quin etiam avertat vultus, spectare juvabit
Aversam, &gressu membra decora levi.
Spectabo, &tantos mecum venerabor honores,
Dum mihi miranti mollia corda tremunt.
Interea, si forte aliquid male nescius egi,
Cur mihi se facilem cara puella neget,
Continuis fungar precibus, lacrymisque piabo,
Et, si qua est gravior poena dolore meo.
Vis mihi nunc omnes risusque jocique valete;
Quaerite, quos placido respicit ore Venus.
Me decet in tacitis abscondere luctibus annos,
Moestaque subjecto deprimere ora sinu.
At, Glycere, postquam mihi cura resolverit artus,
Fac, lacryma in tumulum depluat uda meum.
Hinc gaudebit amor, tristi mansurus in umbra,
Ceu nova consperso lilia rore solent.