Latin
Lines 1.1195-1.1243
Waltarius, Pars Tertia 1.1195-1243
Not analysed yet
Quatuor his oneravit equos sponsamque vocatam1195
Imposuit quinto, sextum conscenderat ipse
Et primus vallo perrexerat ipse revulso.
At dum constricti penetratur semita callis,
Circumquaque oculis explorans omnia puris
Auribus arrectis ventos captavit et auras,
Si vel mussantes sentiret vel gradientes
Sive superborum crepitantia frena virorum,
Seu saltim ferrata sonum daret ungula equorum.
Postquam cuncta silere videt, praevertit onustas
Quadrupedes, mulierem etiam praecedere iussit.
Scrinia gestantem comprendens ipse caballum
Audet inire viam consueto cinctus amictu.
Mille fere passus transcendit, et ecce puella
(Sexus enim fragilis animo trepidare coegit)
Respiciens post terga videt descendere binos
Quodam colle viros raptim et sine more meantes
Exanguisque virum compellat voce sequentem:
«Dilatus iam finis adest: fuge, domne, propinquant!»
Qui mox conversus visos cognovit et inquit:
«Incassum multos mea dextera fuderat hostes,
Si modo supremis laus desit, dedecus assit.
Est satius pulcram per vulnera quaerere mortem
Quam solum amissis palando evadere rebus.
Verum non adeo sunt desperanda salutis
Commoda cernenti quondam maiora pericla.
Aurum gestantis tute accipe lora Leonis
Et citius pergens luco succede propinquo!
Ast ego in ascensu montis subsistere malo,
Eventum opperiens adventantesque salutans.»
Obsequitur dietis virguncula clara iubentis.
Ille celer scutum collegit et excutit hastam,
Ignoti mores equitis temptando sub armis.
Hunc rex incursans comitante satellite demens
Eminus affatu compellat valde superbo:
«Hostis atrox, nisu deluderis! ecce latebrae
Protinus absistunt, ex quis de more liciscae
Dentibus infrendens rabidis latrare solebas.
En in propatulo, si vis, confligito campo
Experiens, finis si fors queat aequiperari
Principio. Scio: Fortunam mercede vocasti
Idcircoque fugam tempnis seu deditionem.»
Alpharides contra regi non reddidit ulla,
Sed velut hinc surdus alio convertitur aiens:
«Ad te sermo mihi, Hagano, subsiste parumper!
Quid, rogo, tam fidum subito mutavit amicum,
Ut, discessurus nuper vix posse revelli
Qui nostris visus fuerat complexibus, ultro,
Nullis nempe malis laesus, nos appetat armis?