Latin
Lines 1.1244-1.1298
Waltarius, Pars Tertia 1.1244-1298
Not analysed yet
Sperabam, fateor, de te (sed denique fallor),
Quod, si de exilio redeuntem nosse valeres,
Ipse salutatum mihimet mox obvius ires
Et licet invitum hospitii requiete foveres
Pacificeque in regna patris deducere velles,
Sollicitusque fui, quorsum tua munera ferrem;
Namque per ignotas dixi pergens regiones:
«Francorum vereor Haganone superstite nullum.»
Obsecro per ludos, resipiscito iam, pueriles,
Unanimes quibus assueti fuimusque periti
Et quorum cultu primos attrivimus annos.
Inclita quonam migravit concordia nobis
Semper in hoste domique manens nec scandala noscens?
Quippe tui facies patris obliviscier egit,
Tecum degenti mihi patria viluit ampla.
Numquid mente fidem abradis saepissime pactam?
Deprecor, hoc abscide nefas neu bella lacessas,
Sitque inconvulsum nobis per ternpora foedus.
Quod si consentis, iam nunc ditatus abibis
Eulogiis, rutilo umbonem complebo metallo.»
Contra quae Hagano vultu haec affamina torvo
Edidit atque iram sic insinuavit apertam:
«Vim prius exerces, Walthari, postque sopharis.
Tute fidem abscideras, cum memet adesse videres
Et tot stravisses socios immoque propinquos.
Excusare nequis, quin me tunc affore nosses.
Cuius si facies latuit, tamen arma videbas
Nota satis habituque virum rescire valebas.
Cetera fors tulerim, si vel dolor unus abesset:
Unice enim carum rutilum blandum pretiosum
Carpsisti florem mucronis falce tenellum.
Haec res est, pactum qua irritasti prior almum,
Idcircoque gazam cupio pro foedere nullam.
Sitne tibi soli virtus, volo discere in armis,
Deque tuis manibus caedem perquiro nepotis.
En aut oppeto sive aliquid memorabile faxo.»
Dixit et a tergo saltu se iecit equino,
Hoc et Guntharius nec segnior egerat heros
Waltharius, cuncti pedites bellare parati.
Stabat quisque ac venturo se providus ictu
Praestruxit; trepidant sub peltis Martia membra.
Hora secunda fuit, qua tres hi congrediuntur.
Adversus solum conspirant arma duorum.
Primus maligenam collectis viribus hastam
Direxit Hagano disrupta pace. Sed illam
Turbine terribilem tanto et stridore volantem
Alpharides semet cernens tolerare nequire,
Sollers obliqui delusit tegmine scuti:
Nam veniens clipeo sic est ceu marmore levi
Excussa et collem vehementer sauciat usque
Ad clavos infixa solo. Tunc pectore magno,
Sed modica vi fraxineum hastile superbus
Iecit Guntharius, volitans quod adhaesit in ima
Waltharii parma; quam mox dum concutit ipse,
Excidit ignavum de ligni vulnere ferrum.