Latin
Lines 1.1299-1.1345
Waltarius, Pars Tertia 1.1299-1345
Not analysed yet
Omine quo maesti confuso pectore Franci
Mox stringunt acies, dolor est conversus ad iras,
Et tecti elipeis Aquitanum invadere certant.
Strenuus ille tamen vi cuspidis expulit illos
Atque incursantes vultu terrebat et armis.
Hic rex Guntharius coeptum meditatur ineptum,
Scilicet ut iactam frustra terraeque relapsam
(Ante pedes herois enim divulsa iacebat)
Accedens tacite furtim sustolleret hastam,
Quandoquidem brevibus gladiorum denique telis
Armati nequeunt accedere comminus illi,
Qui tam porrectum torquebat cuspidis ictum.
Innuit ergo oculis vassum praecedere suadens,
Cuius defensu causam supplere valeret.
Nec mora, progreditur Haganon ac provocat hostem,
Rex quoque gemmatum vaginae condidit ensem
Expediens dextram furto actutum faciendo.
Sed quid plura? manum pronus transmisit in hastam
Et iam comprensam sensim subtraxerat illam
Fortunae maiora petens. sed maximus heros,
Utpote qui bello semper sat providus esset
Praeter et unius punctum cautissimus horae,
Hunc inclinari cernens persenserat actum
Nec tulit, obstantem sed mox Haganona revellens,
Denique sublato qui divertebat ab ictu,
Insilit et planta direptum hastile retentat
Ac regem furto captum sic increpitavit,
Ut iam perculso sub cuspide genva labarent.
Quem quoque continuo esurienti porgeret Orco,
Ni Hagano armipotens citius succurreret atque
Obiecto dominum scuto muniret et hosti
Nudam aciem saevi mucronis in ora tulisset.
Sic, dum Waltharius vulnus cavet, ille resurgit
Atque tremens stupidusque stetit, vix morte reversus.
Nec mora nec requies: bellum instauratur amarum.
Incurrunt hominem nunc ambo nuncque vicissim;
Et dum progresso se impenderet acrius uni,
En de parte alia subit alter et impedit ictum.
Haud aliter, Numidus quam dum venabitur ursus
Et canibus circumdatus astat et artubus horret
Et caput occultans submurmurat ac propriantes
Amplexans Umbros miserum mutire coartat
(Tum rabidi circumlatrant hinc inde Molossi
Comminus ac dirae metuunt accedere belvae),
Taliter in nonam conflictus fluxerat horam,
Et triplex cunctis inerat maceratio: leti
Terror, et ipse labor bellandi, solis et ardor.