Latin
Carmen I, lines 1.1.183-1.1.239
Walter of Châtillon, Carmina 1.1.183-239
Not analysed yet
XXVII
Turpe tibi, pastor bone,
si divina lectione
spreta fiam laicus.
Vel absolve clericatu
vel fac ut in cleri statu
perseveram clericus.
XXVIII
Dulcis erit michi status,
si praebenda muneratus,
redditu vel alio,
vivam, licet non abunde,
saltem michi detur unde
studeam de proprio.
XXIX
Nostri moris esse solet,
quando festum turbas olet,
loqui lingua clerici,
ne, si forte quid dicamus,
unde risum moveamus,
cachinnentur laici.
XXX
In conventu laicorum
reor esse non decorum
proferre ridicula;
ne sermone retundamus
aut exemplo pervertamus
mentes sine macula.
XXXI
Pauca tamen plena jocis,
ordinata suis locis,
placet interserere,
ne, dum semper latinamur,
ab indoctis videamur
arroganter agere.
XXXII
Possunt autem leccatores
dici spinae, quorum mores
pungunt atque tribulant,
quorum vita sorde plena,
semen fundunt in harena,
masculos demasculant.
XXXIII
O igitur Trecensitae,
clericorum margaritae,
et cleri clerissimi
a fermento leccatorum
epurgate vestrum chorum,
sicut estis azimi!
XXXIV
Istos manet Stigis aedes
istis mensunt coheredes
Ysaac, set Ismael
hos dignetur extirpare,
qui de celo venit dare
pacem super Israel.
Walter of Châtillon Medieval Latin The Latin Library The Classics Page