Latin
Carmen I, lines 1.1.89-1.1.182
Walter of Châtillon, Carmina 1.1.89-182
Not analysed yet
Vive, leno, more suis,
quia in labiis tuis
diffusa est gratia!
XIV
Quid dant artes nisi luctum
et laborem? Vel quem fructum
fert genus et species?
Olim plures, nec sit mirum,
provehebant "Arma virum"
et "Fraternas acies"!
XV
Antiquitus est studere
fructus erat et habere
declamantes socios
nunc in arca sepelire
nummos majus est quam scire
"Bella per Emathios"!
XVI
Opulenti solent esse,
qui aptabant virgam Jessae
partui virgineo,
seu rubum visionis
sive vellum Gedeonis
sparsum rore vitreo.
XVII
Si per aquas Rubri Maris
designatur salutaris
lavacri lavatio:
licet hoc -quod lucrum fert? -
Quid hoc scire michi confert,
si sciens esurio?
XVIII
Solet Christus appellari
lapis scissus de altaris
non manu, set forcipe;
hoc est notum sapienti,
set prebenda requirenti
nemo dicit "Accipe"!
XIX
Scio crucem figurari
quando lego dulcorari
flumen apud Exodum,
manibusque cancellatis
Jacob nostre libertatis
praefigurat commodum.
XX
In Hebraea lege legis,
quod serpentem lator legis,
erexit in patulo,
ut cessaret mors et tabes,
quia nostras lavit labes
Christus in patibulo.
XXI
Duo ligna Sereptenae
spiritalis escam coenae
corruunt in Ecclesia;
Abrahamque tulit ligna,
per quae digne deo digna
cremaretur hostia.
XXII
Fudit aquam ter Elias,
per "ter sanctus" Isaias,
trinitatem innuit,
vidit Abram trinum chorum,
Ruth in agro Judeorum
trinitatem messuit.
XXIII
Sic involvit rota rotam,
sic deponit lepre notam
lex in superficie;
sic amictum parvipendit
Joseph, quando non attendit,
vocem fornicariae.
XXIV
Dumque per desertum itur,
a gentili reperitur
calens unda penitus,
Quia legis in deserto
reperitur a diserto
calor sancti spiritus
XXV
Hec scrutari quidam solent,
post afflicti fame dolent
se vacasse studio;
unde multi perierunt
et labore defecerunt
scrutantes scrutinio.
XXVI
Ergo quia tot oppressis
in studendo parva messis
redditur post aspera,
ad Romani sedem patris
et ad sanctae Sion matris
sum reversus ubera.