Latin
Carmen III, lines 3.1.163-3.1.209
Walter of Châtillon, Carmina 3.1.163-209
Not analysed yet
XXIX
Haec sunt verba, litterae; set haec expositio:
Amara vel aspera fuit legis lectio,
set minas, quas intulit illa superstitio,
suae Christus expulit crucis beneficio,
dum mortales oculos caligantes vitio
levit agnus proprii sanguinis collirio.
XXX
Panis, quo se voluit Helias reficere,
sub favilla legitur coctus a muliere.
Quod si vis cum Jonatha mel de quercu surgere,
panis de quo loquimur conditus sub cinere;
spiritalis sensus est sub favilla litterae.
XXXI
Isto pane pascitur fidelis Ecclesia,
hunc panem conficiunt sacerdotis labia,
dum se transustantiat terrena sustantia,
in illam, quae peperit mater viri nescia.
Hic est cibus animae, dulcis Eucharistia,
Quem in crucis clibano vera coxit hostia.
XXXII
Joseph ut se liberet ab amplexu faeminae,
evasisse legitur, relicto velamine,
quia salvo penitus et illeso numine
passa est humanitas assumpta de Virgine.
XXXIII
Non enim divinitas incomprehensibilis,
qui cum Patre Filius manet invisibilis,
crucifigi patuit, set caro passibilis,
in qua facta factus est et excelsus humilis.
XXXIV
Set inter miracula testamenti veteris
istud est mirabile mirandum prae ceteris:
quod, ut servum redimat a dolore carceris,
se ipsum incarcerat Fabricator aetheris.
XXXV
Unde non inmerito in primitiva fide quaesitum est, quare paternae perditionis dampnum deus per procuratorem angelorum seu hominem purum resarcire noluerit, "Set semetipsum exinanivit formam servi accipiens". Cuius nodosae questionis solutionem breviter iterare non arbitramur incongruum impetrata tamen a vobis venia, ne Minervam docere videamur.
XXXVI-1
Dum medium silentium tenent legis apices
Et litterae dominium regnaret apud simplices,
Extendit pater brachium, in quo, si recte judices,
Regnum et sacerdotium reliquit Judae judices.
De tenebris historiae processit sol justitiae.
XXXVI-2
Modo fortassis alio mundus mundari potuit
Quam, passo dei filio, set nullus ita congruit;
nam mortis exterminio mederi vita debuit.