Latin
Carmen III, lines 3.1.210-3.1.250
Walter of Châtillon, Carmina 3.1.210-250
Not analysed yet
Et curari contrario contrarium oportuit.
De tenebris historiae processit sol justitiae.
XXXVI-3
Si purus homo fieret redemptor et non alius,
redemptus homo crederet deo quiddam potentius,
eique genu flecteret et in cunctis obnoxius
culturae jus impenderet: quo nichil est absurdius.
De tenebris historiae processit sol justitiae.
XXXVI-4
Ergo nostrae compaginis naturam venit sumere
Deus in alvo virginis ut artifex in opere,
ut per naturam hominis haberet morti cedere
et per virtutem, numinis, posset a morte surgere.
De tenebris historiae processit sol justitiae.
XXXVI-5
Subtili diligentia, mirabili commercio,
ex duplici substantia facta fuit haec unio,
et quicquid Sapientia possedit ab initio,
collatum est ex gratia totum Mariae filio.
De tenebris historiae processit sol justitiae.
XXXVI-6
Haec est fides catholica, quam haeresis non lacerat,
haec est quam vox prophetica rotam in rota dixerat,
prioris analetica. Dum resolvit et reserat,
quod sub lege Mosaica vetustas occultaverat.
De tenebris historiae processit sol justitiae.
XXXVI-7
Qui se peccatis obligat, per hanc fidem absolvitur,
Si post lapsum se corrigat, nam qui vere conteritur,
Poenam peccati mitigat et judex mitis redditur,
Nam, ut idem bis exigat, bona fides non patitur.
De tenebris historiae processit sol justitiae.
XXXVI-8
A judice se liberant et a contractu debiti,
Qui luxum carnis macerant et mundo non sunt dediti,
Et sic, qui consenuerant in peccatis decrepiti,
Dum ita se regenerant sunt quasi modo geniti.
De tenebris historiae processit sol justitiae.
XXIV
Ut enim aliquid novi dicamus, quatuor possunt dici hominis generationes. Prima est, cum quis naturalis interventu copulae generatur. Secunda, cum per aqua baptismatis regeneratur. Tertia, cum pars lapsum resurgit per penitentiam. Quarta, cum in generali resurrectione duplicem accipiet stolam. Prima generativa hominis contrahit culpam, secunda confert innocentiam, tertia reparat veniam, quarta ducit ad patriam. Prima est laboris, secunda salutis, tertia resurrectionis, quarta regnantis. Prima laboris [quia] avis nascitur ad volatum, homo ad laborem. Secunda salutis, quia, cum crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Tertia revertentis iuxta vocem Prephetae in persona domini dicentis: "Revertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et fletu et planctu". Quarta regnantis iuxta vocem quam audituri sunt beati: "Venite benedicti patris mei, percipite regnum". Prima vero incarcerat spiritum. Secunda spoliat Aegyptum. Tertia repromittit. Quarta solvit. Set ne fastidiosae prolixitatis abscinthio divini mellitus sapor eloquii evanescat in amorum, apocopandus est sermo. Ad metam igitur orationis stadio prefixam emerito tendamus equo illud attentius obsecrantes, ut ille vetus testatur Yesus, de quo nullus fidelium sub querela inofficiosi testamenti conqueri potest, qui nos omnes proprii sanguinis incausto scripsit heredes Eternae Civitatis, hereditatem de qua per inoboedientiam primi hominis eiecti in hanc vallem miseriae discendimus, nobis ad ipsum eiecti in hanc vallem miseriae descendimus, nobis ad ipsum ab hostibus iam per penitentiam reversis largiri dignetur.