Latin
Carmen VII, lines 7.1.59-7.1.115
Walter of Châtillon, Carmina 7.1.59-115
Not analysed yet
unam duas faciunt, et cum non sim rea,
praelati partiti sunt vestimenta mea.
XIII
Jam casura videor, quia tota nuto,
mea propugnacula muri carent scuto;
aurum meum scoria, vilius est luto,
et princeps provinciae facta sub tributo.
XIV
Set ne vos detineam turbine sermonum:
caput mundi corruit, non habet patronum;
ubinam est hodie virtus Scipionum?
Marcellusque loquax et nomina vana Catonum?
XV
Veni, coniunx optime, nam hinc turba Rheni,
illinc me cum Glalicis lacerant Rutheni;
veni, ne tardaveris, et lugentes leni,
nil michi rescribas, attamen ipse veni.
XVI
Me desertam creditis forsitan ex toto,
set sponsum ad nuptias hoste jam remoto,
aspiciens a longe venientem noto'.
Sic ait et longo consumit gaudia voto.
Carmen VII A
I
Inter curas hominum curis depravata
jam virtutum probitas jacet improbata;
viatores devii, via non curata,
nitimur in vetitum cupimus semperque negata.
II
Nescimus vestigia veterum moderni
regni nos aeternitas non trahit superni,
ardentis set nitimur per viam Inferni,
cum sit tamen facilis descensus Averni.
III
Cur per carnis vitium peccant sic moderni?
Fert malus judicium judicis aeterni.
Quidquid talis turpiter, debet prorsus sperni,
instabile est etenim, facilis descensus Averni.
IV
Hic potus, hic vitio Veneris laborat,
hic fraudis, hic ambitus nodos non ignorat,
hunc futurae gloriae vanitas colorat,
per diversa tamen exitus acta probat.
V
Vide maestos exitus magnis in personis,
vide durum publicae jus conditionis.
O Circeae fugias virus potionis!
Est virtus placidis abstinuisse bonis.
VI
Omnis inest vanitas mundi speciebus,
est Phebo mobilius, quidquid lustrat Phebus,
alternantur singula singulis diebus,
ludit in humanis divina potentia rebus.
VII
Mors inexorabilis secum trahit optima,
set nec parcit pessimis, fert cum parvis maxima,
infimis sublimia, summis equat infima,
tendimus huc omnes, domus est haec ultima.