Latin
POTESTATE CARMEN
Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion 44
Unproofread scanNot analysed yet
Signa digestionis considerantur in tribu, in urina, in egestione &sputo. In morbo ergo stomachi certius sumitur signum ex egestione, non neglecta tamen urina. In gibbi uero epatis morbis, apostematibus renum &uesice, primo contemplanda urina, postea egestio. At quae attinent ad spiritualum morbos, magis considerantur in sputo, interim tamen non negligantur urina &egestio. Quatuor sunt quae Medicum in cognitio nem Crisis ducunt, motus materiae, un tus infirmi, species morbi, &tempus anni. Ponamus quod aegritudo sit cholerica, ut Causon, &tempus aestatis, &uideo per bonitatem pulsus &anhelitus uirtutem esse fortem, &mate riam per signa moueri, iudico adesse bonam Crisim. In omni Crisi ista duo prae oculis sunt habenda, uirtus scilicet. quae cognoscitur per pulsum &anhelitum, aliasque ope rationes: si enim in Crisibone sunt ra tionis, optimum et salubre est signum.