Latin
POTESTATE CARMEN
Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion 45
Unproofread scanNot analysed yet
Dein uidenda digestio materiae, per sputum, excrementa ut dictum est: siquidem uirtus est fortis, &materia di gesta, nihil est quod impediat Crisim, nisierror in regimine patientis, uel Medici, aut aßistentium. Completior &uelocior Crisis est per fluxum sanguinis narium inquit Auic. et Rasis, quia materia subtiliata &inflammata, sursumque eleuata intra uenas expeditius euacuatur. Dein per fluxum uentris, postea per uomitum, quarto per urinam, ultimo per sudorem dein per permutationem et exituram etc. Quo pacto autem quaeque uel permutatio nis, uel euacuationis Crises, aut per san guinem narium, per uomitum, per se cessum, urinam, sudorem, apostemata, exituras, τ ι ν IATROMATHEexituras, abscessus, scabiem, uartolas, morbillos, icteritiam, aut per singilarem alium morbum significentur. Quere apud Auic. qui dilucide simulo sutcincte omnia compraehendit Fen . 2. quarti. per plura capita Et apud Gale num, Augustinum Niphum, atque demum apud Caesarem Optatum Neopo litanum. Nam laboriosum esset, nut. ea seponere, quae cum tantis uirorum uoluminibus liceat cuique adipisci. De inuestigatione, &inuentione dierum Criticorum indicatiuo rum, intercidentium, siue prouo catoriorum &uacuorum. Mes aegritudinum, praecipue acuto rum: diuiduntur in Criticos, indiciarios, intercadentes siue prouocato rios, &uacuos. Oportet autem sagacem &diligentem Me dicum, quàm potest inuestigare hosce dus, dies, ut certam rationem instituendae dietae &exhibendi Medicinas habeat, iuxta Hipp. in Aph 4 usque ad i0. primilibri. Quibus adde20 primae part. &. 19. secundae. Modus autem inuestigandi praefatos dies, cognitionem principij morbi praesup ponit, quod hoc loco secundum Galenum, primo de Criticis sumitur, pro tempo re quo infirmus sentit se notabiliter offensum, &impediri in operationibus suis, ut supra dictum est. Et quoniam ut Galenus inquit cap. 6. primo de Critcis. Principium aegritudinis est de difficilioribus, eorum quae Medi co poßibile est scire.