Latin
RANTIBUS
Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica 20
Unproofread scanNot analysed yet
Venus à venustate nomen adepta, sicut etiam Mercurius rectè sub Sole collocatur, secus quam veteres philosophi docebant, qui metuentes, ne Sol a Venere &Mercurio obscuraretur, eum infra istos duos Planetas posuerunt. Venus si Solem antegrediatur, Lucifer: si vesperi eum comitetur, Hesperus appellatur. Mercurius E, est Planeta parum albicans. Mercurius quoniam varius est ac versatilis naturae, ac ingeniosos reddit homines, ut ad mercaturam &alia negocia sint promptiores: à mercimoniis dictus fuit. Diverso splendore lucens Planeta est Luna. Luna D, Planeta terris proximus, 27. horis cursum suum perficiens. Pro vario enim Solis aspectu, variam sive diversam faciem nanciscitur. Post biduum a conjunctione bicornis est, septimo vel octavo die distans a Sole nonaginta gradibus, dimidiata apparet. Crescens deinceps undecimo ferè die gibbosa est. Longissimè tandem a Sole recedens, eique opposita, plena conspicitur, die nimirum 15. Hinc ad Solem reditura, easdem rursus faciei formas recipit.