Latin
DE ECLIPSIBUS
Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica 21
Unproofread scanNot analysed yet
DE ECLIPSIBUS. E Planetis proinde aliquando lumine deficiunt, tum Sol, tum Luna. Solem ex inferioribus Planetis tegit Luna, haec rursum tegitur ab umbra terrae: Veneris autem &Mercurii corpora etiamsi &haec sub Sole situm habeant, eum tamen obscurare nequeunt: quia rariora sunt, &tenuiora, quàm ut radii Solis ab iis reflecti, aut minus per ea pellucere valeant. Utriusque defectus fit in media linea Zodiaci, quae inde dicitur Ecliptica. Nempe si sint in nodis suorum circulorum, vel omnino prope ipsos. Nodi sunt intersectiones circulorum, qui a Solis &Lunae cursu conficiuntur: eorumque figura dicitur Draco. Nodus Draconis alius superior sive ascendens est, vulgô caput Draconis: alius inferior sive descendens, vulgo cauda Draconis. Ascendens nodus est punctum illud, ubi Luna ab Ecliptica digrediens ad verticem nostrum accedit. Descendens est, ubi Luna discedens a vertice nostro removetur. Defectus autem luminarium vel totalis est, vel partialis. Totalis est totius syderis obscuratio, quae contingit in ipsis intersectionibus. Partialis est, ex parte tantùm luminaris obfuscatio, quae prope nodum alterutrum contingit.