Latin
DE AEQUINOCTIIS
Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica 9
Unproofread scanNot analysed yet
Quod accidit 11. vel 12. Decembris in Capricorno. DE CIRCULIS MINORIBUS. Adhuc de circulis majoribus: sequuntur minores. Minores circuli sunt, qui coelum inaequaliter distribuunt. Suntque vel extremi, vel medii. Extremi sunt, qui in extremo globo circa polos mundi describuntur, 23. gradibus &semisse ab iis distantes. Nempe tum Arcticus, tum Antarcticus. Arcticus est circulus minor circa Borealem polum ductus. Antarcticus est circulus circa Austrinum mundi verticem e regione prioris positus. Medii minores sunt circuli conversionem Aequinoctialem in medio globo describentes. Qui utrinque aequabiliter ab Aequatore distant. Nempe Tropicus Cancri, &Tropicus Capricorni. Nomen his inditum fuit ὑπὸ τὸν τρόπης, à conversione Solis quam ostendunt. Tropicus Cancri est circulus Borealem Aequatoris conversionem ostendens. Tropicus Capricorni est qui Austrinam illius conversionem definit. Hucusque de circulis minoribus, sequitur de Zonis quae illis inclusae sunt.