Latin
DE AEQUINOCTIIS
Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica xiii
Unproofread scanNot analysed yet
DE SOLSTITIIS. Colurus Solstitiorum est circulus puncta Solstitialia definiens. Maximam igitur Aequatoris a Zodiaco distantiam ostendit: unde &declinationis circulus dicitur. Distantia illa est digressionis Solaris terminus. Solstitium &puncta Solstitialia dicuntur, quòd Sol eo in loco digressionis à Zodiaco motum inhibens &gradum sistens, reciprocé rursum ad Zodiacum moveri incipiat: quo tempore etiam umbrae Solis nihilferè mutantur. Solstitium vel Aestivum est: vel Hybernum. Aestivum est Solis altissimi, ideoque diei longissimi determinatio. Contingit autem 12. vel 13. Julii in principio Cancri. Hybernum est Solis a nobis remotissimi, ideoque diei brevissimi terminus.