Latin
ii
Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica ii
Unproofread scanNot analysed yet
MO ET ERUDITIONE PIETATEQUE CONSPICUO JUVE NI, MEINHARDO KNYPHUSANO Frisio, amico suo singulari G. Scribonius εὖ πράττειν. CITE &eleganter Plato in Timaeo philosophatur, Meinharde dilectißime, oculos hominibus datos esse ut coelum aßiduè intuerentur, &pulcherrima ejus compage visa mentem quandam primam eamque optimam cogitantes illi sese conformes redderent. Ut enim fabrica coeli politißima &elegantißima: ita contemplatio quoque ejus nobilißima &jucundissima est; quam nemo non mortalium suspicere &vehementer admirari poßit, &ex qua non architectum quendam eumque optimum maximum quivis arguere debeat. Coeli certè enarrant gloriam DEI. Quò venustior siquidem &perfectior quaelibet natura est: eo magis atque velocius nos trahit ad pleniorem suae originis &architectatricis naturae inquisitionem. Astronomica igitur di